Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
Quinctius postero die vallum secum ferente
milite, ut paratus omni loco castris ponendis esset,
[2]
progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris
cum consedisset, speculatum, in qua parte Thessaliae
hostis esset quidve pararet, misit.
[3]
circa Larisam erat
rex. certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras
movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere
a Pheris posuit castra.
[4]
inde postero die cum expediti
utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme intervallo ab iugo, quod capiendum
erat,
[5]
cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos, qui, quid sibi, quoniam praeter
spem hostis occurrisset, faciendum esset, consulerent,
[6]
quieti opperientes. et illo quidem die nullo inito certamine in castra revocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in castra
compulsi sunt.
[7]
magnum utrisque impedimentum ad rem
gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique,
ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et
quibusdam locis interclusa.
[8]
itaque pariter ducibus
consilium fuit excedendi ea regione, et velut ex praedicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus, ut praegressus corrumperet hosti
[p. 98]
frumenta.
[9]
per diem totum, quia colles perpetuo iugo
intererant, nullo conspecta inter se loco agmina ierunt
Romani ad Eretriam Phthiotici agri,
[10]
Philippus super
amnem Onchestum posuit castra.
[11]
ne postero quidem
die, cum Philippus ad Melambium quod vocant Scotusaei agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae
posuisset castra, aut hi aut illi, ubi hostis esset, satis
compertum habuerunt.
[12]
tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima Romanos metu insidiarum tenuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

