Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
confestim inde victor ad Bergium
castrum ducit. receptaculum id maxime praedonum
erat, et inde incursiones in agros pacatos provinciae
eius fiebant.
[2]
transfugit inde ad consulem princeps
Bergistanus et purgare se ac popularis coepit: non
[p. 158]
esse in manu ipsis rem publicam; praedones receptos
totum suae potestatis id castrum fecisse.
[3]
consul eum
domum redire conficta aliqua probabili, cur afuisset
causa iussit;
[4]
cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, tum uti cum
suae factionis hominibus meminisset arcem occupare.
[5]
id, uti praeceperat, factum; repente anceps terror hinc
muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit. huius potitus loci consul eos, qui
arcem tenuerant, liberos esse cum cognatis suaque
habere iussit,
[6]
Bergistanos ceteros quaestori ut venderet
imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.
[7]
pacata
provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque, quibus tum institutis locupletior in dies
provincia fuit.
[8]
ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.