Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49.
nec ignarus huius habitus
animorum Quinctius, si sine excidio Lacedaemonis fieri
potuisset, fatebatur pacis cum tyranno mentionem
admittendam auribus non fuisse;
[2]
nunc, cum aliter
quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset,
satius visum esse, tyrannum debilitatum ac totis prope
viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui,
[3]
quam
intermori vehementioribus, quam quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis
perituram. praeteritorum commemorationi subiecit,
[p. 183]
[4]
proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse;
[5]
Demetriadis Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros deducta, Acrocorinthum ipsis extemplo videntibus vacuam Achaeis
traditurum, ut omnes scirent, utrum Romanis an
Aetolis mentiri mos esset,
[6]
qui male commissam libertatem populo Romano sermonibus distulerint et mutatos pro Macedonibus Romanos dominos.
[7]
sed illis
nec, quid dicerent, nec, quid facerent, quicquam umquam pensi fuisse; reliquas civitates monere, ut ex
factis, non ex dictis amicos pensent intellegantque,
[8]
quibus credendum et a quibus cavendum sit. libertate
modice utantur; temperatam eam salubrem et singulis
et civitatibus esse, nimiam, et aliis gravem et ipsis
qui habeant praecipitem et effrenatam esse.
[9]
concordiae in civitatibus principes et ordines inter se, et
in commune omnes civitates consulerent. adversus
consentientis nec regem quemquam satis validum nec
tyrannum fore;
[10]
discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars, quae domestico
certamine inferior sit, externo potius se applicet quam
civi cedat.
[11]
alienis armis partam, externa fide redditam libertatem sua cura custodirent servarentque, ut
populus Romanus dignis datam libertatem ac munus
suum bene positum sciret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

