previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. Quinctius legatique Corinthum redierunt. inde, ut quaeque de Antiocho ** nihil per se ipsi moti et sedentes expectare adventum viderentur regis, [p. 227] [2] concilium quidem universae gentis post dimissos Romanos non habuerunt, per apocletos autemita vocant sanctius consilium; ex delectis constat virisid agitabant, quonam modo in Graecia res novarentur. [3] inter omnis constabat in civitatibus principes et optimum quemque Romanae societatis esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia novare velle. [4] Aetoli consilium cum rei, tum spei quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt, Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem occupandi. [5] singuli in singulas principes missi sunt, Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedaemonem, Diocles Demetriadem. [6] hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque fugae ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuvit. [7] litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida veste, tenentes velamenta supplicum, in contionem frequentem acciverunt singulos universosque obtestantes, ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent. [8] et simplices homines misericordia et improbos seditiososque immiscendi res tumultu Aetolico spes movit. ita pro se quisque revocari iubebant. [9] his praeparatis Diocles cum omni equitatuet erat tum praefectus equitumspecie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, prima luce tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit. [10] postquam portae appropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et loris ducere equos itineris maxime modo solutis ordinibus, ut comitatus magis praefecti videretur quam praesidium. [11] ibi una ex turmis ad portam relicta, ne excludi subsequens equitatus posset, media urbe ac per forum manu Eurylochum tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum deduxit. [12] mox equitum plena urbs erat, et loca opportuna occupabantur; tum in domos missi, 16' [p. 228] qui principes adversae factionis interficerent. ita Demetrias Aetolorum facta est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (18 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.33
  • Cross-references to this page (11):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: