Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46.
ita dimisso concilio multitudo omnis in
suas civitates dilapsa est;
[2]
rex postero die cum apocletis eorum, unde bellum ordiretur, consultabat. optimum visum est Chalcidem, frustra ab Aetolis nuper
temptatam, primum adgredi; et celeritate magis in
eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse.
[3]
itaque cum mille peditibus rex, qui ab Demetriade
secuti erant, profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad
Chaeroniam occurrerunt et decem constratis navibus
secuti sunt.
[4]
rex ad Salganea castris positis navibus
ipse cum principibus Aetolorum Euripum traiecit, et,
cum haud procul portu egressus esset, magistratus
quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt. pauci utrimque ad colloquium congressi
sunt.
[5]
Aetoli magno opere suadere, ut salva Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium
[p. 238]
atque amicum:
[6]
neque enim eum inferendi belli, sed
liberandae Graeciae causa in Europam traiecisse, et
liberandae re, non verbis et simulatione, quod fecissent
Romani;
[7]
nihil autem utilius Graeciae civitatibus esse
quam utramque complecti amicitiam; ita enim ab
utriusque iniuria tutas alterius semper praesidio et
fiducia fore.
[8]
nam si non recepissent regem, viderent,
quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum
procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis
viribus non possent, ante portas esset.
[9]
ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit, ad quos
liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam
traiecisset:
[10]
nullam enim civitatem se in Graecia nosse,
quae aut praesidium habeat, aut stipendium Romanis
pendat, aut foedere iniquo adligata quas nolit leges
patiatur:
[11]
itaque Chalcidenses neque vindice libertatis
ullo egere, cum liberi sint, neque praesidio, cum pacem
eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant.
[12]
amicitiam regis non aspernari, nec ipsorum Aetolorum.
id primum eos pro amicis facturos, si insula excedant
atque abeant:
[13]
nam ipsis certum esse non modo non
recipere moenibus, sed ne societatem quidem ullam
pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

