Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19.
Flacco non eadem fortuna ad Tichiunta et Rhoduntiam, nequiquam subire ad ea castella
conato, fuerat.
[2]
Macedones quique alii in castris regiis
erant primo, dum procul nihil aliud quam turba et
agmen apparebat, Aetolos credere visa procul pugna
subsidio venire;
[3]
ceterum, ut primum signaque et arma
ex propinquo cognita errorem aperuerunt, tantus repente pavor omnis cepit, ut abiectis armis fugerent.
[4]
et munimenta sequentis impedierunt, et angustiae vallis,
per quam sequendi erant, et maxime omnium quod
elephanti novissimi agminis erant, quos pedes aegre
praeterire, eques nullo poterat modo timentibus equis
tumultumque inter se maiorem quam in proelio edentibus;
[5]
aliquantum temporis et direptio castrorum tenuit;
[6]
Scarpheam tamen eo die consecuti sunt hostem. multis
in ipso itinere caesis captisque, non equis virisque
tantum, sed etiam elephantis, quos capere non potuerant, interfectis, in castra reverterunt;
[7]
quae temptata
eo die inter ipsum pugnae tempus ab Aetolis, Heracleam obtinentibus praesidio, sine ullo haud parum
audacis incepti effectu fuerant.
[8]
consul noctis insequentis tertia vigilia praemisso equitatu ad persequendum hostem, signa legionum luce prima movit.
[9]
aliquantum viae praeceperat rex, ut qui non ante
quam Elatiae ab effuso constiterit cursu; ubi primum
reliquiis pugnaeque et fugae collectis, cum perexigua
manu semiermium militum Chalcidem se recepit.
[10]
Romanus equitatus ipsum quidem regem Elatiae adsecutus non est; magnam partem agminis aut lassitudine
subsistentes aut errore, ut qui sine ducibus per ignota
itinera fugerent, dissipatos oppresserunt;
[11]
nec praeter
[p. 265]
quingentos, qui circa regem fuerunt, ex toto exercitu
quisquam effugit, etiam ex decem milibus militum,
[12]
quos Polybio auctore traiecisse secum regem in Graeciam scripsimus, exiguus numerus; quid, si Antiati
Valerio credamus sexaginta milia militum fuisse in
regio exercitu scribenti, quadraginta inde milia cecidisse, supra quinque milia capta cum signis militaribus ducentis triginta? Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

