Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
legati terni in
Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi,
pro quo pretium solveret populus Romanus.
[2]
adeoque
in apparatum curamque eius belli civitas intenta fuit,
[3]
ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent
quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique
minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab
urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset,
neve uno tempore quinque senatores ab urbe Roma
abessent.
[4]
in comparanda impigre classe C. Livium
praetorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit.
[5]
nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti
sunt. senatus ita, ut ad unum omnes consentirent,
decrevit vacationem rei navalis eis colonis non esse.
[6]
Ostia et Fregenae et Castrum Novum et Pyrgi et
Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt,
quae cum praetore de vacatione certarunt.
[7]
consul
deinde M'. Acilius ex senatus consulto ad collegium
fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod
eius nuntiari;
[8]
et num Aetolis quoque separatim indici
iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis
renuntianda esset quam bellum indicendum.
[9]
fetiales
responderunt, iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, decrevisse nihil referre, ipsi coram an ad
praesidium nuntiaretur;
[10]
amicitiam renuntiatam videri,
cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec
satisfieri aequum censuissent;
[11]
Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem,
[12]
per vim occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent.
[13]
omnibus
iam satis comparatis M'. Acilius consul edixit, ut quos
L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in provinciam
ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et
tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus Mais convenirent.
[14]
ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe
egressus est. per eosdem dies et praetores in provincias profecti sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.