Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
dum haec a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum
traiecit, quae iam per duos menses—
[2]
et iam prope
excidium erat—oppugnabatur, et si capta vi foret,
omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem videbatur venturum.
[3]
ceterum quamquam merito iratus
erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae, cum
liberaret Graeciam, meminerat, et nihil auctoritate sua
motos esse, cum, quae tum maxime accidebant, casura
praemonens a furioso incepto eos deterreret,
[4]
tamen
sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae
ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut
facile nosceretur ab Aetolis, coepit.
[5]
confestim a primis
stationibus cognitus est, vulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse. itaque concursu facto undique
in muros manus pro se quisque tendentes consonante
clamore nominatim Quinctium orare, ut opem ferret
ac servaret.
[6]
et tum quidem, quamquam moveretur
his vocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se
esse; ceterum postquam ad consulem venit, utrum
fefellit' inquit 'te,
[7]
M'. Acili, quid agatur, an, cum satis
[p. 277]
pervideas, nihil id magnopere ad summam rem pertinere censes?'
[8]
erexerat expectatione consulem; et 'quin
expromis' inquit,'quid rei sit?' tum Quinctius 'ecquid
vides te devicto Antiocho in duabus urbibus oppugnandis tempus terere,
[9]
cum iam prope annus circumactus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem,
non signa hostium vidit, non solum urbes sed tot iam
gentes, Athamaniam Perrhaebiam Aperantiam Dolopiam, sibi adiunxisse, et victoriae tuae praemium te
militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot
gentes Graeciae habere?
[10]
atqui non tantum interest
nostra Aetolorum opes ac vires minui, quantum non
supra modum Philippum crescere.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

