Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
ad ea consul neque se Ligures
provinciam sortitum esse ait, neque cum Liguribus
bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare;
[2]
Q. Minucium confidere brevi subactis iis meritum
triumphum postulaturum atque impetraturum esse;
[3]
se
de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie vicerit,
castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam
totam acceperit in deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futurae pignus.
[4]
verum enimvero illud
multo maius esse, quod tantum numerum Gallorum
occiderit in acie, quot cum milibus certe Boiorum
nemo ante se imperator pugnaverit.
[5]
plus partem dimidiam ex quinquaginta milibus hominum caesam,
multa milia capta; senes puerosque Bois superesse.
[6]
itaque id quemquam mirari posse, cur victor exercitus,
cum hostem in provincia neminem reliquisset, Romam
venerit ad celebrandum consulis triumphum?
[7]
quorum
[p. 282]
militum si et in alia provincia opera uti senatus velit,
utro tandem modo promptiores ad aliud periculum
novumque laborem ituros credat, si persoluta eis sine
detractatione prioris periculi laborisque merces sit, an
si spem pro re ferentis dimittant, iam semel in prima
spe deceptos?
[8]
nam quod ad se attineat, sibi gloriae
in omnem vitam illo die satis quaesitum esse, quo se
virum optimum iudicatum ad accipiendam matrem
Idaeam misisset senatus.
[9]
hoc titulo, etsi nec consulatus nec triumphus addatur, satis honestam honoratamque P. Scipionis Nasicae imaginem fore.
[10]
universus
senatus non ipse modo ad decernendum triumphum
consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua
compulit ad remittendam intercessionem.
[11]
P. Cornelius
consul triumphavit de Bois. in eo triumpho Gallicis
carpentis arma signaque et spolia omnis generis travexit et vasa aenea Gallica et cum captivis nobilibus
equorum quoque captorum gregem traduxit.
[12]
aureos
torques transtulit mille quadringentos septuaginta
unum, ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem,
argenti infecti factique in Gallicis vasis, non infabre
suo more factis, duo milia trecenta quadraginta pondo,
[13]
bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor. militibus, qui currum secuti sunt, centenos vicenos quinos asses divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
[14]
postero die contione advocata de rebus ab se gestis
et de iniuria tribuni bello alieno se illigantis, ut suae
victoriae fructu se fraudaret, cum disseruisset, milites
exauctoratos dimisit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

