Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi
coniunxerant ei se Aetoli et Amynander, legati ab
Larisa venerunt quaerentes, quod ob factum dictumve
Thessalorum bello lacesseret eos,
[2]
simul orantes, ut
[p. 253]
remoto exercitu per legatos, si quid ei videretur, secum disceptaret.
[3]
eodem tempore quingentos armatos
duce Hippolocho Pheras in praesidium
miserunt; ii exclusi aditu, iam omnia itinera obsidentibus regiis,
[4]
Scotusam se receperunt. legatis Larisaeorum rex clementer respondit, non belli faciendi, sed tuendae et
stabiliendae libertatis Thessalorum causa se Thessaliam intrasse.
[5]
similia his, qui cum Pheraeis ageret,
missus; cui nullo dato responso Pheraei ipsi legatum
ad regem principem civitatis Pausaniam miserunt.
[6]
qui
cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro
Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta
erant,
[7]
quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque
etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent,
cuius, dum in futurum nimis cauti et providi essent,
[8]
extemplo paeniteret, dimisit. haec renuntiata Pheras
legatio cum esset, ne paulum quidem dubitarunt, quin
pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, paterentur.
[9]
itaque et hi summa ope parabant se ad
urbem defendendam, et rex ab omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis intellegeret—
[10]
neque enim dubium erat—in eventu eius
urbis positum esse, quam primam adgressus esset, aut
sperni deinde ab universa gente Thessalorum aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit.
[11]
primum impetum oppugnationis satis constanter sustinuerunt; dein cum multi propugnantes caderent aut
vulnerarentur, labare animi coeperunt.
[12]
revocati deinde
castigationibus principum ad perseverandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam
copiis in interiorem partem urbis concesserunt, cui
brevior orbis munitionis circumiectus erat; postremo
victi malis, cum timerent, ne vi captis nulla apud
victorem venia esset, dediderunt sese.
[13]
nihil deinde
moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens
terror esset, Scotusam misit. nec ibi mora deditionis
est facta cernentibus Pheraeorum recens exemplum,
[p. 254]
[14]
qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti
tandem fecissent; cum ipsa urbe Hippolochus Larisaeorumque deditum est praesidium.
[15]
dimissi ab rege
inviolati omnes, quod eam rem magni momenti futuram rex ad conciliandos Larisaeorum animos credebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.