previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. C. Livius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia cum iis communicare consilia. [2] civitates, quas praetervectus est, Miletus Myndus Halicarnassus Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt. [3] Rhodum ut ventum est, simul et, ad quam rem missus [p. 304] esset, is exposuit et consuluit eos. approbantibus cunctis et ad eam, quam habebat, classem, adsumptis tribus quadriremibus, navigat Patara. [4] primo secundus ventus ad ipsam urbem ferebat eos, sperabantque subito terrore aliquid moturos; postquam circumagente se vento fluctibus dubiis volvi coeptum est mare, pervicerunt quidem remis, ut tenerent terram; [5] sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in salo stare poterant aspero mari et nocte imminente. [6] praetervecti moenia portum Phoenicunta, minus duum milium spatio inde distantem, petiere, navibus a maritima vi tutum; [7] sed altae insuper inminebant rupes, quas celeriter oppidani adsumptis regiis militibus, quos in praesidio habebant, ceperunt. [8] adversus quos Livius, quamquam erant iniqua ac difficilia ad exitus loca, Issaeos auxiliares et Zmyrnaeorum expeditos iuvenes misit. [9] hi, dum missilibus primo et adversus paucos levibus excursionibus lacessebatur magis quam conserebatur pugna, sustinuerunt certamen; [10] postquam plures ex urbe adfluebant, et iam omnis multitudo effundebatur, timor incessit Livium, ne et auxiliares circumvenirentur et navibus etiam ab terra periculum esset. [11] ita non milites solum sed etiam navalis socios, remigum turbam, quibus quisque poterat telis, armatos in proelium eduxit. [12] tum quoque anceps pugna fuit, neque milites solum aliquot, sed L Apustius tumultuario proelio cecidit; postremo tamen fusi fugatique sunt Lycii atque in urbem compulsi, et Romani cum haud incruenta victoria ad naves redierunt. [13] inde in Telmessicum profecti sinum, qui latere uno Cariam altero Lyciam contingit, omisso consilio Patara amplius temptandi Rhodii domum dimissi sunt, [14] Livius praetervectus Asiam in Graeciam transmisit, ut conventis Scipionibus, qui tum circa Thessaliam erant, in Italiam traiceret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (33 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.45
  • Cross-references to this page (25):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Livius Salinator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lycii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miletus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Myndus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phoenicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Telmessicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Smyrnaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Telmessicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Apustius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cnidus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cous
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Halicarnassus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Issaei
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CNIDUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), COS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ISSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MILE´TUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHOENI´CUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SMYRNA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TELMESSUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TELMI´SSICUS SINUS
    • Smith's Bio, Apu'stius
    • Smith's Bio, Polyxe'nidas
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: