previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. Aemilius postquam omissas in Lycia res et Livium profectum in Italiam cognovit, cum ipse [p. 305] ab Epheso tempestate repulsus irrito incepto Samum revertisset, [2] turpe ratus temptata frustra Patara esse, proficisci eo tota classe et summa vi adgredi urbem statuit. [3] Miletum et ceteram oram sociorum praetervecti in Bargylietico sinu escensionem ad Iasum fecerunt. urbem regium tenebat praesidium; agrum circa Romani hostiliter depopulati sunt. [4] missis deinde, qui per colloquia principum et magistratuum temptarent animos, postquam nihil in potestate sua responderunt esse, ad urbem oppugnandam ducit. [5] erant Iasensium exules cum Romanis; ii frequentes Rhodios orare institerunt, ne urbem et vicinam sibi et cognatam innoxiam perire sinerent; sibi exilii nullam aliam causam esse quam fidem erga Romanos; [6] eadem vi regiorum, qua ipsi pulsi sint, teneri eos, qui in urbe maneant; omnium Iasensium unam mentem esse, ut servitutem regiam effugerent. [7] Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio urbis casum miserando pervicerunt, ut oppugnatione abstineretur. [8] profecti inde pacatis ceteris cum oram Asiae legerent, [9] Lorymaportus adversus Rhodum estpervenerunt. ibi in principiis sermo primo inter tribunos militum secretus oritur, deinde ad aures ipsius Aemilii pervenit, abduci classem ab Epheso, ab suo bello, ut ab tergo liber relictus hostis in tot propinquas sociorum urbes omnia impune conari posset. [10] movere ea Aemilium; vocatosque Rhodios cum percontatus esset, utrum num Pataris universa classis in portu stare posset, cum respondissent non posse, causam nactus omittendae rei Samum naves reduxit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (11 total)
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Loryma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Bargylleticus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bargylietious
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iassensium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iassus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BARGY´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LO´RYMA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: