Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50.
de provinciis deinde consules rettulerunt; sortiri eos Aetoliam et Asiam placuit;
[2]
qui Asiam sortitus esset,
[3]
exercitus ei, quem L. Scipio haberet, est
decretus et in eum supplementum quattuor milia peditum Romanorum, ducenti equites, et sociorum ac
Latini nominis octo milia peditum, quadringenti equites;
[4]
his copiis ut bellum cum Antiocho gereret. alteri
consuli exercitus, qui erat in Aetolia, est decretus, et
ut in supplementum scriberet permissum civium sociorumque eundem numerum, quem collega.
[5]
naves
quoque idem consul, quae priore anno paratae erant,
ornare iussus ac ducere secum; nec cum Aetolis solum bellum gerere, sed etiam in Cephallaniam insulam
traicere.
[6]
mandatum eidem, ut, si per commodum rei
publicae facere posset, ut ad comitia Romam veniret;
[7]
nam, praeterquam quod magistratus annui subrogandi
essent, censores quoque placere creari. si qua res
eum teneret, senatum certiorem faceret se ad comitiorum tempus occurrere non posse.
[8]
Aetolia M. Fulvio,
Asia Cn. Manlio sorte evenit. praetores deinde sortiti
sunt, Sp. Postumius Albinus urbanam et inter peregrinos, M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius
Pictor, flamen Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo
classem, L. Plautius Hypsaeus Hispaniam citeriorem,
[9]
L. Baebius Dives Hispaniam ulteriorem. Siciliae legio
una et classis, quae in ea provincia erat, decreta, et
ut duas decumas frumenti novus praetor imperaret
Siculis; earum alteram in Asiam, alteram in Aetoliam
mitteret.
[10]
idem ab Sardis exigi atque ad eosdem exercitus id frumentum, ad quos Siculum, deportari iussum.
[11]
L. Baebio supplementum in Hispaniam datum mille
[p. 338]
Romani pedites, equites quinquaginta, et sex milia
peditum Latini nominis, ducenti equites;
[12]
Plautio Hypsaeo in Hispaniam citeriorem mille Romani dati sunt
pedites, duo milia socium Latini nominis et ducenti
equites; cum his supplementis ut singulas legiones
duae Hispaniae haberent.
[13]
prioris anni magistratibus,
C. Laelio cum suo exercitu prorogatum in annum
imperium est; prorogatum et P. Iunio propraetori in
Etruria cum eo exercitu, qui in provincia esset, et
M. Tuccio propraetori in Bruttiis et Apulia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

