Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
inter haec Phocaeae seditio orta quibusdam ad
Antiochum multitudinis animos avocantibus.
[2]
gravia
hiberna navium erant, grave tributum, quod togae
quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis,
[3]
gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves
quoque et praesidium Romanum excessit. tum vero
liberata metu factio erat, quae plebem in contionibus
ad Antiochum trahebat;
[4]
senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant; defectionis auctores plus apud multitudinem valuerunt.
[5]
Rhodii, quo
magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequinoctio verno eundem Pausistratum classis praefectum
cum sex et triginta navibus miserunt.
[6]
iam Livius
[p. 297]
a Canis cum triginta navibus suis et septem quadriremibus, quas secum Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut ad transitum exercitus, quem
terra venturum opinabatur, praepararet, quae opus
essent.
[7]
in portum, quem vocant Achaeorum, classes
primum advertit; inde Ilium escendit, sacrificioque
Minervae facto legationes finitimas ab Elaeunte et
Dardano et Rhoeteo, tradentis in fidem civitatis suas,
[8]
benigne audivit. inde ad Hellesponti fauces navigat
et decem navibus in statione contra Abydum relictis
cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam
traiecit.
[9]
iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli
primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt;
iussu se matris deum famulos deae venire memorant
ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbique.
[10]
nemo eorum violatus est. mox universus senatus
cum magistratibus ad dedendam urbem processit.
[11]
inde
Abydum traiecta classis. ubi cum temptatis per colloquia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese expediebant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

