Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
Galli, magna hominum vis, seu inopia agri
seu praedae spe, nullam gentem, per quas ituri essent,
[2]
parem armis rati, Brenno duce in Dardanos pervenerunt. ibi seditio orta est; ad viginti milia hominum
cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a
Brenno in Thraeciam iter avertunt.
[3]
ubi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo Byzantium cum pervenissent, aliquamdiu oram
Propontidis, vectigalis habendo regionis eius urbes,
[4]
obtinuerunt. cupido inde eos in Asiam transeundi,
audientis ex propinquo, quanta ubertas eius terrae
esset, cepit; et Lysimachia fraude capta Chersonesoque
omni armis possessa ad Hellespontum descenderunt.
[5]
ibi vero exiguo divisam freto cernentibus Asiam multo
magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad
Antipatrum praefectum eius orae de transitu mittebant. quae res cum lentius spe ipsorum traheretur,
[6]
alia rursus nova inter regulos seditio orta est. Lonorius retro, unde venerat, cum maiore parte hominum
repetit Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem
legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas
tectas naves et tris lembos adimit. iis alios atque
alios dies noctesque travehendo intra paucos dies
omnis copias traicit.
[7]
haud ita multo post Lonorius
adiuvante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio transmisit.
[8]
coeunt deinde in unum rursus Galli et auxilia
Nicomedi dant adversus Ziboetam, tenentem partem
Bithyniae, gerenti bellum.
[9]
atque eorum maxime opera
devictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem
Nicomedis concessit. profecti ex Bithynia in Asiam
processerunt. non plus ex viginti milibus hominum
quam decem armata erant.
[10]
tamen tantum terroris
omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt,
ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimae
[p. 368]
propinquis, imperio parerent.
[11]
postremo cum tres essent
gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tris partis,
qua cuique populorum suorum vectigalis Asia esset,
[12]
diviserunt. Trocmis Hellesponti ora data; Tolostobogii Aeolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea
Asiae sortiti sunt. et stipendium tota cis Taurum
Asia exigebant,
[13]
sedem autem ipsi sibi circa Halyn
flumen cepere. tantusque terror eorum nominis erat,
multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent.
[14]
primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater
regis Eumenis; audacique incepto praeter opinionem
omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior fuit.
non tamen ita infregit animos eorum, ut absisterent
imperio;
[15]
eaedem opes usque ad bellum Antiochi cum
Romanis manserunt. tum quoque, pulso Antiocho,
magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent,
Romanum exercitum ad se non perventurum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.