Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
54.
morte Africani crevere inimicorum animi,
[2]
quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quoque eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat. hoc
auctore existimantur Petillii et vivo Africano rem
ingressi et mortuo rogationem promulgasse.
[3]
fuit autem rogatio talis: 'velitis iubeatis, Quirites, quae pecunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique
sub imperio eius fuerunt, quod eius in publicum relatum non est, uti de ea re Ser.
[4]
Sulpicius praetor
urbanus ad senatum referat, quem eam rem velit
senatus quaerere de iis, qui praetores nunc sunt.'
[5]
huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant,
senatum quaerere de pecunia non relata in publicum,
ita ut antea semper factum esset, aequum censebant.
[6]
Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum
accusabant. L. Furius Purpureo consularis, qui in
decem legatis in Asia fuerat,
[7]
latius rogandum censebat, non quae ab Antiocho modo pecuniae captae
forent, sed quae ab aliis regibus gentibusque, Cn.
[8]
Manlium inimicum incessens. et L. Scipio, quem magis
pro se quam adversus legem dicturum apparebat, dissuasor processit. is morte P. Africani fratris, viri
omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem est conquestus;
[9]
parum enim fuisse non laudari
pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam
accusaretur;
[10]
et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, populum Romanum ne morte quidem
P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio invidiae, mactetur.
[p. 410]
[11]
M. Cato suasit rogationem—exstat oratio eius de
pecunia regis Antiochi—et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne adversarentur rogationi.
[12]
remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti
rogassent iusserunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.