Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
ad ea Philippus longe aliam, quam adversus Thessalos Perrhaebosque nuper, ingressus disserendi viam "non cum Maronitis" inquit "mihi aut cum
Eumene disceptatio est, sed iam vobiscum, Romani,
a quibus nihil aequi me impetrare iam diu animadverto.
[2]
civitates Macedonum, quae a me inter indutias
defecerant, reddi mihi aequum censebam, non quia
magna accessio ea regni futura esset—sunt enim et
parva oppida et in finibus extremis posita—sed
quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat.
[3]
negatum est mihi. bello Aetolico
Lamiam oppugnare iussus a consule M'. Acilio cum
diu fatigatus ibi operibus proeliisque essem, transcendentem me iam muros a capta prope urbe revocavit
consul et abducere copias inde coegit.
[4]
ad huius solacium iniuriae permissum est, ut Thessaliae Perrhaebiaeque et Athamanum reciperem quaedam castella
magis quam urbes. ea quoque ipsa vos mihi, Q. Caecili,
[p. 28]
paucos ante dies ademistis.
[5]
pro non dubio paulo sante,
si diis placet, legati Eumenis sumebant, quae Antiochi
fuerunt, Eumenem aequius esse quam me habere. id
ego longe aliter iudico esse. Eumenes enim non, nisi
vicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere
in regno suo non potuit. itaque ille vestrum meritum
habet, non vos illius.
[6]
mei autem regni tantum aberat
ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria milia talentum
et quinquaginta tectas naves et omnes Graeciae civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus;
[7]
hostemque ei me esse prius etiam quam M'. Acilius
exercitum in Graeciam traiceret praetuli. et cum eo
consule belli partem, quamcumque mihi delegavit,
gessi,
[8]
et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra
statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter
tantum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam
munivi, pontes feci, commeatus praebui;
[9]
nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter
cetera pax quoque praestanda a barbaris erat.
[10]
pro
hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum
adicere vos, Romani, aliquid et amplificare et augere
regnum meum munificentia vestra oportebat, an, quae
haberem aut meo iure aut beneficio vestro eripere,
id quod nunc facitis?
[11]
Macedonum civitates, quas regni
mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes, tamquam ad Antiochum spoliandum me venit, et si diis
placet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest.
[12]
disertissime enim planissimeque in eo
scriptum est Chersonesum et Lysimachiam Eumeni
dari. ubi tandem Aenus et Maronea et Thraciae civitates adscriptae sunt? quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tamquam ab illis impetraverit, obtinebit? quo in numero me apud vos esse
velitis, refert. si tamquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite ut coepistis facere:
[13]
sin
[p. 29]
aliquis respectus est mei ut socii atque amici regis,
deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

