Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
haec in citeriore Hispania eo anno gesta. in ulteriore
Manlius praetor secunda aliquot proelia cum Lusitanis
fecit.
[2]
Aquileia colonia Latina eodem anno in agrum Gallorum est deducta. tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones centena, centena quadragena equites
acceperunt.
[3]
tresviri deduxerunt P. Cornelius Scipio
Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus.
[4]
aedes duae
eo anno dedicatae sunt, una Veneris Erycinae ad
portam Collinam: dedicavit L. Porcius L. f. Licinus
duumvir, vota erat a consule L. Porcio Ligustino bello,
altera in foro holitorio Pietatis.
[5]
eam aedem dedicavit
M'. Acilius Glabrio duumvir; statuamque auratam,
quae prima omnium in Italia est statuta aurata, patris
Glabrionis posuit.
[6]
is erat, qui ipse eam aedem voverat,
quo die cum rege Antiocho ad Thermopylas depugnasset, locaveratque idem ex senatus consulto.
per eosdem dies,
[7]
quibus aedes hae dedicatae sunt,
L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis
triumphavit.
[8]
transtulit coronas aureas quinque et viginti, [p. 90] nec praeterea quicquam auri argentique in eo
triumpho latum. captivi multi principes Ligurum
ante currum ducti. aeris trecenos militibus divisit.
[9]
auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem
perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum
gentem, nulla umquam arma nisi imperata a populo
Romano sumere.
[10]
responsum a Q. Fabio praetore est
Liguribus iussu senatus orationem eam non novam
Liguribus esse: mens vero ut nova et orationi conveniens esset, ipsorum id plurimum referre.
[11]
ad consules irent, et, quae ab iis imperata essent, facerent.
nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse
sincera fide in pace Ligures esse.
[12]
pax in Liguribus
fuit. in Corsica pugnatum cum Corsis: ad duo milia
eorum M. Pinarius praetor in acie occidit. qua clade
compulsi obsides dederunt et cerae centum milia pondo.
inde in Sardiniam exercitus ductus,
[13]
et cum Iliensibus,
gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda
proelia facta.
[14]
Carthaginiensibus eodem anno centum
obsides redditi, pacemque cum iis populus Romanus
non ab se tantum sed ab rege etiam Masinissa praestitit, qui cum praesidio armato agrum, qui in controversia erat, obtinebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.