Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phaecam situm inter Gomphos faucesque angustas, quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit.
[2]
inde Gomphos adortus est, et post aliquot dies summa vi tuentes urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset, eo demum metu perpulit ad deditionem.
[3]
haec traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia.
[4]
dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum metu in aliena victoria suam praedam faciunt, Thessaliaque ab tribus simul exercitibus incerta, quem hostem quemve socium crederet, vastatur,
[5]
[p. 126] consul faucibus, quas fuga hostium aperuerat, in regionem Epiri transgressus, etsi probe scit, cui parti Charopo 1 principe excepto Epirotae favissent,
[6]
tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere videt, ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate veniae animos eorum in posterum conciliat.
[7]
missis deinde nuntiis Corcyram, ut onerariae naves in sinum venirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio posuit castra,
[8]
eodem Amynandro cum suis auxiliis accito, non tam virium eius egens, quam ut duces in Thessaliam haberet. ab eodem consilio et plerique Epirotarum voluntarii inter auxilia accepti.
1 a. u. c. 556.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

