previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. Quinctius postero die vallum secum ferente milite, ut paratus omni loco castris ponendis esset, [2] progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum, in qua parte Thessaliae hostis esset quidve pararet, misit. [3] circa Larisam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. [4] inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme intervallo ab iugo, quod capiendum erat, [5] cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos, qui, quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset, consulerent, quieti opperientes. [6] [p. 10] et illo quidem die nullo inito certamine in castra revocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi 1 sunt. [7] magnum utrisque impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis interclusa. [8] itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et velut ex praedicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus, ut praegressus corrumperet hosti frumenta. [9] per diem totum, quia colles perpetuo iugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina ierunt. [10] Romani ad Eretriam Phthiotici agri, Philippus super amnem Onchestum posuit castra. [11] ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod vocant Scotusaei agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae posuisset castra, aut hi aut illi, ubi hostis esset, satis compertum habuerunt. [12] [p. 11] tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti 2 simillima Romanos metu insidiarum tenuit.

1 a. u. c. 557.

2 a. Chr. n. 197.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (1881)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Melambium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Onchestus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pharsalia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pherae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scotussa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scotussaeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thetidium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eretria
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CYNOSCE´PHALAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ERE´TRIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MELA´MBIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ONCHESTUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SCOTUSSA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: