previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum, et prope nulla spes esset vere vires suas hostiumque aestimanti, non tamen omisit bellum, [2] sed et a Creta mille delectos iuventutis eorum excivit, cum mille iam haberet, et tria milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa valloque urbem communivit; [3] [p. 131] et, ne quid 1intestini motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam, ut salvum vellent tyrannum, sperare non poterat. [4] cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis — [5] Dromon ipsi vocantpositis armis ad contionem vocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit; [6] et pauca praefatus, cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre, si quos suspectos status praesens rerum faceret, prohiberi potius, ne quid moliri possint, quam puniri molientis; [7] itaque quosdam se in custodia habiturum, donec ea, quae instet, tempestas praetereat; hostibus repulsis, a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, minus periculi esse, extemplo eos emissurum — [8] : sub haec citari nomina octoginta ferme principum iuventutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit; [9] [p. 132] nocte insequenti omnes interfecti. Ilotarum deinde quidamhi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus —, transfugere voluisse insimulati per omnis vicos sub 2verberibus acti necantur. hoc terrore obstipuerant multitudinis animi ab omni conatu novorum consiliorum. [10] intra munitiones copias continebat, nec parem se ratus, si dimicare acie vellet, et urbem relinquere tam suspensis et incertis omnium animis metuens.

1 a. Chr. n. 195.

2 a. u. c. 559.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (9 total)
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lacedaemonii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nabis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Castellani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Creta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dromos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ilotae
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HELO´TES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SPARTA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: