Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
48. Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boiorum Ligurumque agros populantem isse, quoad progredi silvae paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili gesta re Romam comitiorum causa redisse.
[2]
eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in hiberna reduxerat copias, totum hiemis tempus iure dicundo consumpsit mutandisque iis, quae aut ipsius Philippi aut praefectorum eius licentia in civitatibus facta erant, cum suae factionis hominum vires augendo ius ac libertatem aliorum deprimerent.
[3]
veris initio Corinthum conventu edicto venit. ibi omnium civitatium legationes in contionis modum circumfusas est adlocutus,
[4]
[p. 163] orsus ab inita primum Romanis amicitia cum Graecorum gente et 1 imperatorum, qui ante se in Macedonia fuissent, suisque rebus gestis.
[5]
omnia cum approbatione ingenti sunt audita, praeterquam cum ad mentionem Nabidis ventum esset; id minime conveniens liberanti Graeciam videbatur, tyrannum reliquisse non suae solum patriae gravem,
[6]
sed omnibus circa civitatibus metuendum, haerentem visceribus nobilissimae civitatis. nec ignarus huius habitus animorum Quinctius,
1 a. Chr. n. 194.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

