previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in Aetoliam profugit. [2] [p. 52] iam enim, et id magis in dies, Aetoli defectionem nudabant, eoque ipso tempore forte Thoas, princeps gentis, quem 1miserant ad Antiochum, redierat, indeque Menippum secum adduxerat regis legatum. [3] qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures terrestris navalisque copias commemorando: [4] ingentem vim peditum equitumque venire, ex India elephantos accitos, ante omnia, quo maxime credebant moveri multitudinis animos, tantum advehi auri, ut ipsos emere Romanos posset. [5] apparebat, quid ea oratio in concilio motura esset; nam et venisse eos et, quae agerent, omnia legatis Romanis deferebantur; [6] et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse Quinctio visum est sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui vocem liberam mittere adversus regis legatum auderent. [7] Athenienses maxime in eam rem idonei visi sunt propter et civitatis dignitatem et vetustam societatem cum Aetolis. ab iis Quinctius petit, ut legatos ad Panaetolicum concilium mitterent. [8] [p. 53]Thoas primus in eo concilio renuntiavit legationem. Menippus post eum intromissus optimum fuisse omnibus, qui Graeciam Asiamque incolerent, ait, integris rebus Philippi potuisse intervenire Antiochum: 2 sua quemque habiturum fuisse, [9] neque omnia sub nutum dicionemque Romanam perventura. [10] “nunc quoqueinquit, “si modo vos quae inchoastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem. [11] ea autem in libertate posita est, quae suis stat viribus, non ex alieno arbitrio pendet. [12] ‘ Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae vellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos meritorumque in universam Graeciam T. Quincti admonuerunt: [13] ne temere eam nimia celeritate consiliorum everterent; consilia calida et audacia prima specie laeta, tractatu dura, eventu tristia esse. legatos Romanos, et in iis T. Quinctium, haud procul inde abesse; dum integra omnia essent, [14] verbis potius de iis, quae ambigerentur, disceptarent quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.

1 a. u. 562.

2 a. Ch. 192.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (14 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.26
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Menippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Panaetolium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thoas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eurylochus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, India
    • Smith's Bio, Menippus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: