previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. intentis in apparatum novi belli Romanis ne ab Antiocho quidem cessabatur. [2] tres eum civitates tenebant, Zmyrna et Alexandria Troas et Lampsacus, quas neque vi expugnare ad eam diem poterat neque condicionibus in amicitiam perlicere. neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam volebat. [3] tenuit eum et de Hannibale deliberatio. et primo naves apertae, quas cum eo missurus in Africam fuerat, moratae sunt; [4] [p. 69] deinde, 1an omnino mittendus esset, consultatio mota est, maxime a Thoante Aetolo, qui omnibus in Graecia tumultu completis Demetriadem adferebat in potestate esse et, [5] quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias eius, erexerat multorum in Graecia animos, isdem et regis spem inflabat: omnium votis eum accersi, concursum ad littora futurum, unde classem regiam prospexissent. [6] hic idem ausus de Hannibale est movere sententiam prope iam certam regis. nam neque dimittendam partem navium a classe regia censebat, [7] neque, si mittendae naves forent, minus quemquam ei classi quam Hannibalem praeficiendum: [8] exulem illum et Poenum esse, cui mille in dies nova consilia vel fortuna sua vel ingenium posset facere, [9] et ipsam eam gloriam belli, qua velut dote Hannibal concilietur, nimiam in praefecto regio esse. regem conspici, regem unum ducem, unum imperatorem videri debere. [10] si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore, ac si per alium ducem amittantur; si quid prospere eveniat, Hannibalis eam, non Antiochi gloriam fore; [11] [p. 70] si vero universo bello vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse sub rege 2 victurum Hannibalem, uni subiectum, qui patriam [prope] non tulerit? [12] non ita se a iuventa eum gessisse, spe animoque complexum orbis terrarum imperium, ut in senectute dominum laturus videatur. [13] nihil opus esse regi duce Hannibale; comite et consiliario eodem ad bellum uti posse. [14] modicum fructum ex ingenio tali neque gravem neque inutilem fore; si summa petantur, et dantem et accipientem praegravatura.

1 a. Ch. 192.

2 a. u. 562.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (12 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.35
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lampsacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Smyrna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thoas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alexandria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LA´MPSACUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SMYRNA
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: