previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies obsidionem tolerasset praesidio regio tutante moenia, [2] [p. 178] iam omnibus fessis Philota quoque praefecto praesidii permittente magistratus eorum cum Livio de condicionibus tradendae urbis 1 agebant. rem distinebat, quod, utrum armati an inermes emitterentur regii, parum conveniebat. [3] haec agentibus cum intervenisset nuntius Rhodiorum cladis, emissa de manibus res est: [4] metuens enim Livius ne successu tantae rei inflatus Polyxenidas classem, quae ad Canas erat, opprimeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta naves, quae subductae Canis erant, deduxit; [5] et Eumenes Elaeam venit. Livius omni classe, cui adiunxerat duas triremes Mitylenaeas, Phocaeam petit. quam cum teneri valido regio praesidio audisset, nec procul Seleuci castra esse, depopulatus maritimam oram, [6] et praeda maxime hominum raptim in naves imposita tantum moratus, dum Eumenes cum classe adsequeretur, Samum petere intendit. [7] Rhodiis primo audita clades simul pavorem simul luctum ingentem fecit: nam praeter navium militumque iacturam, quod floris, quod roboris in iuventute fuerat, [8] amiserant, multis nobilibus secutis inter cetera auctoritatem Pausistrati, quae inter suos merito maxima erat; deinde, quod fraude capti, quod a cive potissimum suo forent, in iram luctus vertit. [9] [p. 179] decem extemplo naves, et diebus post paucis decem alias praefecto omnium Eudamo miserunt, 2quem aliis virtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurum credebant. [10] Romani et Eumenes rex in Erythraeam primum classem applicuerunt. ibi noctem unam morati postero die Corycum [Pelorum] promunturium tenuerunt. [11] inde cum in proxima Samiae vellent traicere, non expectato solis ortu, ex quo statum caeli notare gubernatores possent, in incertam tempestatem miserunt. [12] medio in cursu, aquilone in septentrionem verso, exasperato fluctibus mari iactari coeperunt.

1 a. u. 564.

2 a. Ch. 190.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (25 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.23
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Livius Salinator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mitylenaeae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pausistratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philotas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chelidoniae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Teii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Abydus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aeolis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corycum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Erythraei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eudamus.
    • Smith's Bio, Philo'tas
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: