Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. [p. 151]legationes deinde in senatum introduxerunt, regum primas, 1Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici. nec ultra quicquam eis responsum est quam missuros, qui de controversiis eorum cognoscerent statuerentque.
[2]
Lacedaemoniorum deinde exulum et Achaeorum legati introducti sunt; et spes data exulibus est scripturum senatum Achaeis, ut restituerentur; Achaei de Messene recepta compositisque ibi rebus cum adsensu patrum exposuerunt.
[3]
et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab senatu esset; speculatum magis inquisitumque missi de iis quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio adversus fratrem de regno habitorum.
[4]
hos tamquam medios nec in alterius favorem inclinatos miserat rex; erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes.
[5]
[p. 152]Demetrius omnium praeterquam fraterno scelere, quod nuper eruperat, ignarus primo neque magnam neque nullam spem 2habebat patrem sibi placari posse; minus deinde in dies patris animo fidebat, cum obsideri aures a fratre cerneret.
[6]
itaque circumspiciens dicta factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat, ut neque scribi sibi vellet, quia hoc praecipue criminum genere exasperari patris animum sentiebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

