previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [p. 28]dum de iis rebus in senatu agitur, Cn. Cornelius evocatus a viatore, cum templo egressus esset, paulo post redit confuso vultu et exposuit patribus conscriptis bovis sescenaris, quem 1 inmolavisset, iecur defluxisse. [2] id se victimario nuntianti parum credentem ipsum aquam effundi ex olla, ubi exta coquerentur, iussisse et vidisse ceteram integram partem extorum, iecur omne inenarrabili tabe absumptum. [3] territis eo prodigio patribus, et alter consul curam adiecit, qui se, quod caput iocineri defuisset, tribus bubus perlitasse negavit. [4] senatus maioribus hostiis usque ad litationem sacrificari iussit. ceteris diis perlitatum ferunt, Saluti Petilium perlitasse negant. inde consules praetoresque provincias sortiti. Pisae Cn. Cornelio, Ligures Petilio obvenerunt. [5] praetores L. Papirius Maso urbanam, M. Aburius inter peregrinos sortiti sunt. M. Cornelius Scipio Maluginensis Hispaniam ulteriorem, L. Aquilius Gallus Siciliam habuit. [6] duo deprecati sunt, ne in provincias irent, M. Popilius in Sardiniam: Gracchum eam provinciam pacare, ei T. Aebutium praetorem adiutorem ab senatu datum esse. [7] [p. 29] interrumpi tenorem rerum, in quibus peragendis 2 continuatio ipsa efficacissima esset, minime convenire; [8] inter traditionem imperii novitatemque successoris, quae noscendis prius quam agendis rebus inbuenda sit, saepe bene gerendae rei occasiones intercidere. [9] probata Popilli excusatio est. P. Licinius Crassus sacrificiis se impediri sollemnibus excusabat, ne in provinciam iret. [10] citerior Hispania obvenerat. ceterum aut ire iussus aut iurare pro contione sollemni sacrificio se prohiberi. id ubi in P. Licinio ita statutum est, et ab se uti ius iurandum acciperent M. Cornelius postulavit, ne in Hispaniam ulteriorem iret. [11] praetores ambo in eadem verba iurarunt. M. Titinius et T. Fonteius proconsules manere cum eodem imperii iure in Hispania iussi, et ut in supplementum his tria milia civium Romanorum cum equitibus ducentis, quinque milia socium Latini nominis et trecenti equites mitterentur.

1 a. u. 578.

2 a. Ch. 176.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1876)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.1
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, A. Manlius Vulso
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mutila
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nesactium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aspulo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Claudius Appii F. Pulcher
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Faveria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Histri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Histria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Iunius Brutus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VIA´TOR
    • Smith's Bio, Brutus
    • Smith's Bio, Maso
    • Smith's Bio, Titi'nius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: