Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. senatus consultum inde factum est, ut consules inter se provincias Italiam et Macedoniam compararent sortirenturve; cui Macedonia obvenisset, ut is regem Persea quique eius sectam secuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, bello persequeretur.
[2]
[p. 108] legiones quattuor novas scribi 1 placuit, binas singulis consulibus. id praecipuum provinciae Macedoniae datum, quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones.
[3]
et in sociali exercitu consuli alteri auctus numerus: sedecim milia peditum, octingentos equites, praeter eos, quos Cn. Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret.
[4]
Italiae satis visa duodecim milia sociorum peditum, sescenti equites. illud quoque praecipuum datum sorti Macedoniae, ut centuriones militesque veteres scriberet, quos vellet consul, usque ad quinquaginta annos.
[5]
in tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum praetorumque in is faciendis iudicium arbitriumque esset.
[6]
inter praetores ita partita imperia: praetorem, cuius sors fuisset, ut iret quo senatus censuisset,
[7]
Brundisium ad classem ire placuit atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque, si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam, ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset.
[8]
[p. 109] commeatus classi legionibusque ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, praetoribus, qui eas provincias sortiti essent, mandari placuit, ut alteras decumas 2Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur.
[9]
Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, L. Canuleius Hispaniam, C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem, L. Villius Annalis inter peregrinos; C. Lucretio Gallo, quo senatus censuisset, sors obvenit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

