Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
57. sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur.
[2]
regiis creverant animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant.
[3]
et Romani censebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheraeis opem.
[4]
consultantibus, quid agerent — aderant autem Eumenes et Attalus in concilio — trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse. consilio dimisso signum extemplo datur,
[5]
uti arma capiant interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire.
[6]
[p. 154]Perseus hora ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit. praegressus ipse cum equitibus ac levi armatura; et Cotys 1 cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt.
[7]
minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites; duae alae erant magna ex parte Gallorum, Cassignatus praeerat, et levis armaturae centum fere et quinquaginta Mysi aut Cretenses.
[8]
constitit rex, incertus, quantum esset hostium. duas inde ex agmine turmas Threcum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Threcum misit.
[9]
proelium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte nova auxilia subvenirent, incerta victoria finitum est. Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux Gallorum cecidit. et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit;
[10]
postero die circa eandem horam in eundem locum rex copias admovit plaustris cum aqua sequentibus; nam duodecim milium passuum via omnis sine aqua et plurimi pulveris erat, adfectosque siti, si primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse apparebat.
[11]
cum Romani quiessent stationibus etiam intra vallum reductis, regii quoque in castra redeunt. hoc per aliquot dies fecerunt sperantes fore, ut Romani equites abeuntium novissimum agmen adgrederentur;
[12]
[p. 155] inde certamine orto cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem. 2
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

