previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. hac virium accessione animus crevit praetori, ut Cassandream oppugnaret. [2] condita est a Cassandro rege in ipsis faucibus, quae Pallenensem agrum ceterae Macedoniae iungunt, hinc Toronaico, hinc Macedonico saepta mari. [3] [p. 83] eminet namque in altum lingua, in qua sita 1est, nec minus quam inclitus magnitudine Atho mons excurrit, obversa in regionem Magnesiae duobus inparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est nomen, minori Canastraeum. [4] divisis partibus oppugnare adorti. Romanus ad Clitas, quas vocant, munimenta, cervis etiam obiectis, ut viam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicum mare perducit. ab altera parte euripus est; [5] [p. 84] inde Eumenes oppugnabat. Romanis in fossa conplenda, quam nuper obiecerat Perseus, plurimum erat laboris. ibi quaerenti praetori, quia nusquam cumuli apparebant, quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices: non ad eandem 2 crassitudinem, qua veterem murum, sed simplici laterum ordine structos esse. [6] consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere. fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset. [7] erant in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam iuventutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia Penestarum Illyriorum, a Pleurato inde missi, bellicosum utrumque genus. [8] his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt. quod si, qui inrumperent, armati fuissent, extemplo cepissent. [9] [p. 85] hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, 3 aliis parte alia in urbem inrupturis.

1 a. Chr. n. 169.

2 a. u. c. 585.

3 a. Chr. n. 169.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (56 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.62
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=67
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
  • Cross-references to this page (28):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macedonica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magnesia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pallenensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Penestas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Posideum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Canastraeum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Posideum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Toronaicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agrianes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atho
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Canastraeum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cassandrea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cassandrea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cervi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clitae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Euripus
    • Harper's, Cervi
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CERVI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VALLUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CANASTRAEUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CASSANDREIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PENESTAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), POSEIDO´NIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TORO´NE
    • Smith's Bio, Philippus
    • Smith's Bio, Philippus
    • Smith's Bio, Pleuratus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: