previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. hostis primum admiratio cepit, quidnam sibi repentinus clamor vellet. [2] postquam patere urbem accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo, qui occupasset adgredi, opus factum esse rati cum valida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Romanosque, [3] qui alii aliunde coibant convocabanturque, ut signa in urbem inferrent, inconpositos atque inordinatos fugant persecunturque ad fossam, in quam conpulsos ruina cumulant. sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope, qui inter murum fossamque deprensi erant, volnerantur. [4] ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat. et ne Eumeni quidem simul a mari, simul a terra adgredienti quicquam satis procedebat. [5] placuit igitur utrique custodiis firmatis, ne quod praesidium ex Macedonia intromitti posset, quoniam vis aperta non processisset, operibus moenia oppugnare. [6] [p. 86] haec parantibus iis decem regii lembi ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in 1salo stantes hostium naves conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime litus tenentes intrarunt urbem. [7] huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit. circumvecti promunturium ad Toronen classem appulerunt. [8] eam quoque oppugnare adorti ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt. ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis vidissent, praetervecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro vastato Demetriadem quoque adgressuri.

1 a. u. c. 585.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pytho
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thessalonisa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Torone
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cassandrea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demetrias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iolcos.
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CASSANDREIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), IOLCUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TORO´NE
    • Smith's Bio, Philippus
    • Smith's Bio, Philippus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: