previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. deinceps et urbes regionis eius idem faciebant, adiuvante inclinationem animorum clementia in omnis et iustitia praetoris Romani. [2] [p. 129] ad Scodram inde ventum est, quod belli caput erat, non eo solum quod Gentius eam sibi ceperat velut regni totius arcem, sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est 1 et difficilis aditu. [3] duo cingunt eam flumina, Clausal a latere urbis, quod in orientem patet, praefluens, Barbanna ab regione occidentis, ex Labeatide palude oriens. [4] hi duo amnes confluentes incidunt Oriundi flumini, quod ortum ex monte Scordo, multis et aliis auctum aquis, mari Hadriatico infertur. [5] mons Scordus, longe altissimus regionis eius, ab oriente Dardaniam subiectam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu Illyricum. [6] [p. 130] quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen praetor Romanus, quia prima successerant prospere, fortunam totius rei principia secuturam esse 2ratus et repentinum valiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia succedit. [7] quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati defendissent, vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos; [8] nunc porta egressi proelium loco aequo maiore animo commiserunt quam sustinuerunt. [9] pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem, ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset. [10] triduo in hoc dato, cum castra Romana quingentos ferme passus ab urbe abessent, navem conscendit et flumine Barbanna navigat in lacum Labeatum, velut secretum locum petens ad consultandum, sed, [11] ut apparuit, falsa spe excitus Caravantium fratrem multis milibus armatorum coactis ea regione, in quam missus erat, adventare. [12] qui postquam evanuit rumor, tertio post die navem eandem secundo amni Scodram demisit praemissisque nuntiis, ut sibi appellandi praetoris potestas fieret, copia facta in castra venit. [13] [p. 131] et principium orationis ab accusatione stultitiae 3orsus suae, postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit. [14] primo bonum animum habere iussus, ad cenam etiam invitatus in urbem ad suos rediit et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, [15] vix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.

1 a. Chr. n. 168.

2 a. u. c. 586.

3 a. Chr. n. 168.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
hide References (56 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.8
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Labeates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Labeatis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Meliboca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oriundi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Palus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scodra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scodrus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Teuticus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Adriaticum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Anicius Gallus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Barbanna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Cassius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clausala
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gentius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GLADIATO´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BARBANA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LABEA´TIS LACUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SCARDUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SCODRA
    • Smith's Bio, Ca'ssius
    • Smith's Bio, Gallus, Ani'cius
    • Smith's Bio, Teu'ticus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (23):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: