previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. ... est. peccaverimusne adhuc dubium est; poenas, ignominias omnes iam patimur. antea, Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis cum Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos vestros dona ferentes ... ; nunc ex sordido deversorio, [2] [p. 53] vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos 1 praemiis atque honoribus amplissumis donastis. [3] et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, iubetis, cum servierint, antequam vobiscum bellarent — [4] nec cuiusquam fortunae invidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani —, Rhodios, qui nihil aliud quam quieverunt, hoc bello hostes ex sociis facturi estis? [5] certe eidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia iusta sint, prae vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod non sine causa suscipiatis, gloriamini. [6] Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in servitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt. [7] Antiochus ipse ultro, ab Aetolis, hostibus vestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii vos deicere conatus. [8] [p. 54] cum Perseo 2socii vestri oppugnati, aut interfecti reguli principesque gentium aut populorum causa belli vobis fuere. [9] quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus? nondum segrego civitatis causam a Polyarato et Dinone, civibus nostris, et iis, quos ut traderemus vobis adduximus, si omnes Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello crimen esset? [10] Persei partibus favimus et quem ad modum Antiochi Philippique bello pro vobis adversus reges, sic nunc pro rege adversus vos stetimus. [11] quem ad modum soleamus socios iuvare et quam inpigre capessere bella, C. Livium, L. Aemilium Regillum interrogate, qui classibus vestris in Asia praefuerunt. numquam vestrae naves pugnavere sine nobis; [12] nostra classe pugnavimus semel ad Samum, iterum in Pamphylia adversus Hannibalem inperatorem; [13] quae victoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam partem navium adversa pugna et egregiam iuventutem amisissemus, ne tanta quidem clade territi iterum ausi sumus regiae classi ex Syria venienti obviam ire. [14] [p. 55] haec non 3 gloriandi causa rettulineque enim ea nunc nostra est fortuna —, sed ut admonerem, quem ad modum adiuvare socios solerent Rhodii.

1 a. Chr. n. 167.

2 a. u. c. 587.

3 a. Chr. n. 167.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
hide References (11 total)
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pamphylia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polyaratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dino
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Graecia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CAUPO´NA
    • Smith's Bio, Deinon
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: