previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. [p. 76] ipse, ubi dies venit, quo adesse Amphipoli denos principes 1civitatium iusserat litterasque omnis, quae ubique depositae essent, et pecuniam regiam conferri, cum decem legatis circumfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit. [2] adsuetis regio imperio tamen novum formam terribilem praebuit, tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque, quae vel socios, nedum hostes victos terrere possent. [3] silentio per praeconem facto Paulus Latine, quae senatui, quae sibi ex consilii sententia visa essent, pronuntiavit. ea Cn. Octavius praetornam et ipse aderatinterpretata sermone Graeco referebat: [4] [p. 77] omnium primum liberos esse iubere 2 Macedonas, habentis urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantis magistratus; tributum dimidium eius, quod pependissent regibus, pendere populo Romano. [5] deinde in quattuor regiones dividi Macedoniam. unam fore et primam partem quod agri inter Strymonem et Nessum sit amnem; [6] [p. 78] accessurum huic parti trans Nessum, ad orientem versum, qua Perseus tenuisset vicos, castella, oppida, praeter Aenum et Maroneam et Abdera; cis Strymonem autem vergentia ad occasum, Bisalticam omnem 3 cum Heraclea, quam Sinticen appellant. [7] secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo amplecteretur amnis, praeter Sinticen, Heracleam et Bisaltas, ab occasuque Axius terminaret fluvius, additis Paeonibus, qui prope Axium flumen ad regionem orientis colerent. [8] tertia pars facta, quam Axius ab oriente, Peneus amnis ab occasu cingunt; ad septentrionem Bora mons obicitur. adiecta huic parti regio Paeoniae, qua ab occasu praeter Axium amnem porrigitur; [9] Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt. quarta regio trans Boram montem, una parte confinis Illyrico, altera Epiro. capita regionum, ubi concilia fierent, primae regionis Amphipolim, secundae Thessalonicen, tertiae Pellam, quartae Pelagoniam fecit. [10] [p. 79] eo concilia suae cuiusque regionis 4 indici, pecuniam conferri, ibi magistratus creari iussit. pronuntiavit deinde neque conubium neque commercium agrorum aedificiorumque inter se placere cuiquam extra fines regionis suae esse. [11] metalla quoque auri atque argenti non exerceri, ferri et aeris permitti. vectigal exercentibus dimidium eius inpositum, quod pependissent regi. [12] et sale invecto uti vetuit. Dardanis repetentibus Paeoniam, quod et sua fuisset et continens esset finibus suis, omnibus dare libertatem pronuntiavit, qui sub regno Persei fuissent. [13] post non impetratam Paeoniam salis commercium dedit; tertiae regioni imperavit, ut Stobos Paeoniae deveherent, pretiumque statuit. [14] [p. 80] navalem materiam et ipsos caedere 5et alios pati vetuit. regionibus, quae adfines barbaris essentexcepta autem tertia omnes erant —, permisit, ut praesidia armata in finibus extremis haberent.

1 a. u. c. 587

2 a. Chr. n. 167.

3 a. u. c. 587.

4 a. Chr. n. 167.

5 a. u. c. 587.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
hide References (45 total)
  • Cross-references to this page (37):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macedones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macedonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Metalla
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nessus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Paeonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pelagonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sintice Heraclea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stobi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Strymo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thessalonisa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tributum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Abdera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aurum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Axius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Aemilius Paullus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vectigal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Beroca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bora
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Conubium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Edessa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraclea
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONCIL´IUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSI´LIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRAECO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VECTIGA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ABDE´RA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AMPHI´POLIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BE´RMIUS MONS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BISA´LTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), EDO´NES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MACEDO´NIA or MACEDON
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NESTUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PAE´ONES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SINTI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), STOBI
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: