Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
pr. facturusne operae pretium sim,1 si a primordio
urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio,
nec,
[2]
si sciam, dicere ausim, quippe qui cum veterem
tum volgatani esse rein videam, dum novi semper
scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se
aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos
credunt.
[3]
utcumque erit, iuvabit tamen rerum
gestarum memoriae principis terrarum populi pro
virili parte et ipsum consuluisse; et si in tanta
scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate
ac magnitudine eorum me qui nomini officient meo
consoler.
[4]
res est praeterea et immensi operis, ut
quae supra septingentesimum annum repetatur, et
[p. 4]
quae ab exiguis profecta initiis eo creverit ut iam
magnitudine laboret sua; et legentium plerisque
haud dubito quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint, festinantibus
ad haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi
vires se ipsae conficiunt:
[5]
ego contra hoc quoque
laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper
certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam,
omnis expers curae quae scribentis animum, etsi
non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset.
[6]
quae ante conditam condendamve urbem poeticis
magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec
refellere in animo est.
[7]
datur haec venia antiquitati,
ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea
belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat
tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo
quam imperium patiuntur.
[8]
sed haec et his similia,
utcumque animadversa aut existimata erunt, haud
in magno equidem ponam discrimine:
[9]
ad illa mihi
pro se quisque acriter intendat animum, quae vita,
[p. 6]
qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus
domi militiaeque et parturn et auctum imperium sit;
labente deinde paulatim discillina velut desidentis2 primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, done
ad haec tempora quibus nec vitia nostra nee remedia
pati possumus perventum est.
[10]
hoc illud est praecipue in cognitione rerum
salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta
in inlustri posita monumento intueri; inde tibi
tuaeque rei publicae quod imitere capias, inde
foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
[11]
ceterum
aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis
exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam
serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos
fuerit. adeo quanto rerum minus, tanto minus
cupiditatis erat;
[12]
nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere.
sed querellae, ne tur quidem gratae futurae
cum forsitan necessariae erunt, ab initio certe
tantae ordiendae rei absint;
[13]
cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque,
[p. 8]
si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius
inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.