[4] et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes [p. 52] rati, priusquam tantum roboris esset quantum1 futurum apparebat, occupant bellum facere. iuventute armata immissa vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est. [5] inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur; tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit. [6] excitus Romulus—neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat— exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat. [7] ibi modico praesidio relicto egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa virgulta2 obscuris subsidere in insidiis iussit; cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis hostem excivit. fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit. [8] et cum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. [9] inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem; addunt pavorem mota e castris signa eorum qui in praesidio relicti fuerant; ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene quam Romulus quique avehi cum eo visi erant3 circumagerent frenis equos, terga [p. 54] vertunt; [10] multoque effusius, quippe vera fuga, qui4 simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant. non tamen eripuere se hosti: [11] haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit.