Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. inclita iustitia religioque ea tempestate
Numae Pompili erat. Curibus Sabinis habitabat,
consultissimus vir, ut in illa quisquam esse aetate
poterat, omnis divini atque humani iuris.
[2]
auctorem
doctrinae eius, quia non exstat alius, falso Samium
Pythagoram edunt, quem Servio Tullio regnante
Romae, centum amplius post annos, in ultima Italiae
[p. 64]
ora circa Metapontum Heracleamque et Crotona1 iuvenum aemulantium studia coetus habuisse constat.
[3]
ex quibus locis, etsi eiusdem aetatis fuisset,
quae fama in Sabinos? aut quo linguae commercio
quemquam ad cupiditatem discendi excivisset? quove praesidio unus per tot gentes dissonas sermone
moribusque pervenisset?
[4]
suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo
genere nullum quondam incorruptius fuit.
[5]
audito
nomine Numae patres Romani, quamquam inclinari
opes ad Sabinos rege inde sumpto videbantur, tamen
neque se quisquam nec factionis suae alium nec
denique patrum aut civium quemquam praeferre illi
viro ausi ad unum omnes Numae Pompilio regnum
deferendum decernunt.
[6]
accitus, sicut Romulus
augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se
quoque deos consuli iussit. inde ab augure, cui
deinde honoris ergo publicum id perpetuumque
sacerdotium fuit, deductus in arcem in lapide2 ad meridiem versus consedit.
[7]
augur ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu baculum sine
nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt.
[p. 66]
inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos3 precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit;
[8]
signum contra, quoad4 longissime conspectum oculi ferebant, animo finivit; tum lituo in laevam manum translato dextra in caput Numae imposita ita precatus est,5
[9?]
“Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines quos feci.”
[10]
tum peregit verbis auspicia quae mitti vellet. quibus missis declaratus rex Numa de templo descendit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

