Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. tum sacerdotibus creandis animum adiecit,1 quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime
quae nunc ad Dialem flaminem pertinent.
[2]
sed quia
in civitate bellicosa plures Romuli quam Numae
similes reges putabat fore iturosque ipsos ad bella,
ne sacra regiae vicis desererentur, flaminem Iovi
adsiduum sacerdotem creavit insignique eum veste
et curuli regia sella adornavit. huic duos flamines
adiecit, Marti unum, alterum Quirino;
[3]
virginesque
Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti
conditoris haud alienum. iis, ut adsiduae templi
antistites essent, stipendium de publico statuit, virginitate aliisque caerimoniis venerabiles ac sanctas
fecit.
[4]
Salios item duodecim Marti Gradivo legit
tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam
aeneum pectori tegumen caelestiaque arma, quae
ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes
carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit.
[5]
pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex
patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad
quae templa sacra fierent atque unde in eos sumptus
pecunia erogaretur.
[6]
cetera quoque omnia publica
privataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset
[p. 72]
quo consultum plebes veniret, ne quid divini iuris2 neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur;
[7]
nec caelestes modo caerimonias, sed
iusta quoque funebria placandosque manes ut idem
pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus aliove
quo visu missa susciperentur atque curarentur. ad
ea elicienda ex mentibus divinis Iovi Elicio aram in
Aventino dicavit deumque consuluit auguriis, quae
suscipienda essent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.