Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid
agendo occupati erant, et deorum adsidua insidens
cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen
videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut
fides ac ius iurandum pro1 legum ac poenarum metu civitatem regerent.
[2]
et cum ipsi se homines in regis
velut unici exempli mores formarent, tum finitimi
etiam populi, qui antea2 castra, non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam verecundiam adducti sunt ut civitatem totam in cultum versam deorum violare3 ducerent nefas.
[3]
lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. quo quia se [p. 74]
persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae4 inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi5 concilia cum coniuge sua Egeria essent, et Fidei6 sollemne instituit.
[4]
ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse.
[5]
multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit. omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne
regni tempus haud minor pacis quam regni. ita duo
deinceps reges, alius alia via, ille bello, hic pace,
civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta
regnavit annos, Numa tres et quadraginta. cum
valida tum temperata et belli et pacis artibus erat
civitas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.