Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. Numae morte ad interregnum res rediit.1 inde Tullum Hostilium nepotem Hostili, cuius in
infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat,
regem populus iussit; patres auctores facti.
[2]
hic
non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam
quam Romulus fuit. cum aetas viresque, tum avita
quoque gloria animum stimulabat. senescere igitur
civitatem otio ratus undique materiam excitandi belli
quaerebat.
[3]
forte evenit ut agrestes Romani ex
[p. 76]
Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem2 agerent.
[4]
imperitabat tum C. Cluilius3 Albae. utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat negaturum Albanum;
ita pie bellum indici posse.
[5]
ab Albanis socordius
res acta; excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant. tantisper
Romani et res repetiverant priores et neganti Albano
bellum in tricesimum diem indixerant.
[6]
haec renuntiant Tullo. tum legatis Tullus dicendi potestatem,
quid petentes venerint, facit. illi omnium ignari
primum purgando terunt tempus: se invitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed imperio subigi; res repetitum se venisse; ni reddantur
bellum indicere iussos.
[7]
ad haec Tullus “nuntiate,”
inquit, “regi vestro regem Romanum deos facere
testes uter prius populus res repetentes legatos
aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant
huiusce clades belli.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

