Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. nondum maturus imperio Ascanius Aeneae
filius erat; tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri—
tanta indoles in Lavinia erat—res Latina et regnum
avitum paternumque puero stetit.
[2]
haud ambigam
—quis enim rem tam veterem pro certo adfirmet?—
hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa
matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae
fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem
nominis sui nuncupat.
[3]
is Ascanius, ubicumque et
quacumque matre genitus—certe natum Aenea constat—abundante Lavini multitudine florentem iam,
ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu
novercae reliquit: novam ipse aliam sub Albano
monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis
Longa Alba appellata.
[4]
inter Lavinium conditum1 et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme
interfuere anni. tantum tamen opes creverant,
maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae
nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque
primum puerilis regni movere arma aut Mezentius
Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint.
[5]
pax ita
convenerat ut Etruscis Latinisque fluvius Albula,
[p. 16]
quem nunc Tiberim vocant,
[6]
finis esset. Silvius
deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis
natus.
[7]
is Aeneam Silvium creat; is deinde Latinum
Silvium. ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci
Latini appellati.
[8]
mansit Silviis postea omnibus cognomen qui Albae regnarunt.2 Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu3 albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit.
[9]
Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto imperio regnat. Aventino fulmine
ipse ictus regnum per manus tradidit. is sepultus
in eo colle, qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit.
[10]
proca deinde regnat. is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirpis
maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat.
plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis:
[11]
pulso fratre Amulius regnat. addit
sceleri scelus: stirpem fratris virilem interemit4 : fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris, cum
Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem
partus adimit.5
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.