previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. mortuo Tullo res, ut institutum iam inde1 ab initio erat, ad patres redierat, hique interregem nominaverant. quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creavit; patres fuere auctores. Numae Pompili regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat. [2] qui ut regnare coepit, et avitae gloriae memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus aut prave cultis, longe2 antiquissimum ratus sacra publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis regis pontificem in album relata3 proponere in publico iubet. inde et [p. 114] civibus otii cupidis et finitimis civitatibus facta spes4 in avi mores atque instituta regem abiturum. [3] igitur Latini, cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat, sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. [4] medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et praeterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in novo tum feroci populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria, id se haud facile habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam Numae. [5] ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequicolis, quod nunc fetiales habent, descripsit quo res repetuntur.

[6] legatus ubi ad fines eorum venit unde res repetuntur, capite velato filolanae velamen est—“audi, Iuppiter,” inquit; “audite, fines” —cuiuscumque gentis sunt nominat;—“ audiat fas. ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit.” peragit [p. 116] deinde postulata. [7] inde Iovem testem facit: “si ego5 iniuste impieque illos homines illasque res dedier mihi6 exposco, tum patriae compotem me numquam siris esse.” [8] haec cum fines suprascandit, haec quicumque ei primus vir obvius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit. [9] si non deduntur quos exposcit diebus tribus et trigintatot enim sollemnes suntperactis bellum ita indicit: [10] “audi, Iuppiter, et tu, Iane7 Quirine, dique omnes caelestes vosque, terrestres, vosque, inferni, audite. ego vos testor populum illum”—quicumque est nominat—“iniustum esse neque ius persolvere. sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus quo pacto ius nostrum adipiscamur.” tum8 nuntius Romam ad consulendum redit. confestim rex his9 ferme verbis patres consulebat: [11] “quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis,10 quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari, solvi, fieri11 oportuit, dic,” inquit ei12 quem primum sententiam rogabat, “quid censes?” [12] tum ille: “puro pioque duello quaerendas censeo itaque consentio consciscoque.” inde ordine alii rogabantur; quandoque [p. 118] pars maior eorum qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. fieri solitum ut fetialis hastam ferratam aut praeustam sanguineam13 ad fines eorum ferret et non minus tribus puberibus praesentibus diceret: [13] “quod populi Priscorum Latinorum hominesque14 Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse senatusque15 populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.” id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. [14] hoc tum modo ab Latinis repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri acceperunt.

1 A.U.C. 114-138

2 longe ς Gronov.: longeque ω.

3 relata sabellicus: elata (elatam M3) ω.

4 A.U.C. 114-138

5 A.U.C. 114-138

6 mihi MV: p. r. (or Po R or populi romani or nuntio populi Romani) mihi (michi O) ω.

7 Iane perizonius: iuno ω.

8 tum hachtmann: cum R: cum his (or iis or is) ω.

9 rex his gruter: rex ex his (exis D) ω.

10 Priscis Latinis Oς: priscis uel latinis ω.

11 solvi fieri ald.: fieri solui (solui F) ω.

12 ei M1 (or M2) R2ς: et ω.

13 praeustam sanguineam madvig: sanguineam praeustam ω

14 hominesque sigonius: hominesue (homines M) ω.

15 senatusque ς: senatusue ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (103 total)
  • Commentary references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
  • Cross-references to this page (30):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numa Pompilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ancus Marcius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellicas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caput
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Commentarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fecialium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hasta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, SYNTAX OF THE VERB
    • Harper's, Ancus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FETIA´LES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUS CIVI´LE PAPIRIA´NUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´NTIFEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LATIUM
    • Smith's Bio, Ancus Ma'rcius
    • Smith's Bio, Bello'na
    • Smith's Bio, Hosti'lius
    • Smith's Bio, Papi'rius, C.
  • Cross-references in notes to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AEQUI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (52):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: