previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit, secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit, [2?] et cum circa Palatium, sedem veterum1 Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani implessent, Aventinum novae multitudini datum. additi eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, novi cives. [3] Politorium inde rursus bello repetitum, quod [p. 120] vacuum occupaverant Prisci Latini; eaque causa2 diruendae urbis eius fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. [4] postremo omni bello Latino Medulliam compulso aliquamdiu ibi Marte incerto, varia victoria pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata valido erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat. [5] ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie primum vincit; inde ingenti praeda potens Romam redit, tum quoque multis milibus Latinorum in civitatem acceptis, quibus, ut iungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae sedes. [6] Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci, sed ne quando ea arx hostium esset. id non muniri3 solum sed etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum primum in Tiberi facto, coniungi urbi placuit. [7] Quiritium quoque fossa, haud parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est.

[8] ingenti incremento rebus auctis cum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciae media urbe [p. 122] inminens foro aedificatur. [9] nec urbs tantum hoc4 rege crevit, sed etiam ager finesque. Silva Maesia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iovis Feretri amplificata.

1 veterum MP2OH: veterem ω.

2 A.U.C. 114-138

3 muniri H. J. Mueller: muro ω.

4 A.U.C. 114-138

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (85 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.1
  • Cross-references to this page (43):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maesia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Medullia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Murcia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Muri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ostia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Palatium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Politorium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pons
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salinae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Silva
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tellenae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Albani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ancus Marcius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aventinus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capitolium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carcer
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fossa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ianiculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imperium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, CONSTRUCTION OF CASES
    • Harper's, Carcer
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CARCER
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´NTIFEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SALINAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FICANA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LATIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAESIA SILVA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), O´STIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), POLITO´RIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TELLE´NAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VEII
    • Smith's Bio, Ancus Ma'rcius
    • Smith's Bio, Medulli'nus
    • Smith's Bio, Mu'rcia, Mu'rtea
    • Smith's Bio, Venus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (33):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: