Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. muro quoque lapideo circumdare urbem
parabat, cum Sabinum bellum coeptis intervenit.
adeoque ea subita res fuit, ut prius Anienem transirent hostes quam obviam ire ac prohibere exercitus
Romanus posset.
[2]
itaque trepidatum Romae est, et
primo dubia victoria magna utrimque caede pugnatum est. reductis deinde in castra hostium copiis
datoque spatio Romanis ad comparandum de integro
bellum, Tarquinius, equitem maxime suis deesse
viribus ratus, ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas
centurias Romulus scripserat, addere alias constituit
suoque insignes relinquere nomine.
[3]
id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus
ea tempestate augur, neque mutari neque novum
constitui, nisi aves addixissent, posse.
[4]
ex eo ira
regi mota, eludensque artem, ut ferunt, “age dum,”
inquit, “divine tu, inaugura fierine possit, quod nunc
ego mente concipio.” cum ille augurio1 rem expertus profecto futuram dixisset, “atqui hoc animo
[p. 132]
agitavi,” inquit, “te novacula cotem discissurum;2 cape haec et perage quod aves tuae fieri posse portendunt.” tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt.
[5]
statua Atti capite velato, quo in loco
res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam
curiae fuit; cotem quoque eodem loco sitam fuisse
memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.
[6]
auguriis certe sacerdotioque augurum
tantus honos accessit ut nihil belli domique postea
nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus
vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.
[7]
neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit; numero alterum tantum3 adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent.
[8]
posteriores modo sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt; quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.