previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique secundum deorum opes imperii principium. [2] vi compressa Vestalis, cum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem [p. 18] nuncupat. [3] sed nec dii nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur: pueros in profluentem aquam mitti iubet. [4] forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et posse quamvis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat. [5] ita, velut defuncti regis imperio, in proxima alluvie ubi nunc ficus Ruminalis estRomularem vocatam feruntpueros exponunt. [6] vastae tum in his locis solitudines erant. tenet fama, cum fluitantem alveum quo expositi erant pueri tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris inveneritFaustulo fuisse nomen ferunt. [7] ab eo ad stabula Larentiae1 uxori educandos datos. sunt qui Larentiam2 vulgato corpore lupam inter pastores vocatam putent: [8] inde locum fibulae ac miraculo datum. ita geniti itaque educati, cum primum adolevit aetas, nec in stabulis nec ad pecora segnes, venando peragrare saltus. [9] hinc robore corporibus animisque sumpto [p. 20] iam non feras tantum subsistere, sed in latrones praeda onustos impetus facere pastoribusque rapta dividere et cum his crescente in dies grege iuvenum seria ac iocos celebrare.

1 Larentiae (-am) MDL: Laurentiae (-am) ω.

2 Larentiae (-am) MDL: Laurentiae (-am) ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (71 total)
  • Commentary references to this page (22):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 99
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 14.610
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Larentia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lupa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mars
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rea Silvia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ruminalis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vestalis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Faustulus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ficus
    • Harper's, Romŭlus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CUNAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CURRUS ARCUA´TUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX
    • Smith's Bio, Acca Laure'ntia
    • Smith's Bio, Luperca
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (32):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: