Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46. Servius quamquam iam usu haud dubie1 regnum possederat, tamen quia interdum iactari
[p. 160]
voces a iuvene Tarquinio audiebat se iniussu populi2 regnare, conciliata prius voluntate plebis agro capto ex hostibus viritim diviso ausus est ferre ad populum,
vellent iuberentne se regnare; tantoque consensu
quanto haud quisquam alius ante rex est declaratus.
[2]
neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni
minuit; immo eo impensius, quia de agro plebis
adversa3 patrum voluntate4 senserat agi, criminandi Servi apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante.
[3]
tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio regum maturior veniret libertas ultimumque regnum esset quod scelere partum foret.
[4]
hic L. Tarquinius—Prisci Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim—fratrem habuerat Arruntem
Tarquinium, mitis ingenii iuvenem.
[5]
his duobus, ut
ante dictum est, duae Tulliae regis filiae nupserant,
et ipsae longe dispares moribus. forte ita inciderat
ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Servi
regnum esset constituique civitatis mores possent.
[p. 162]
[6]
angebatur ferox Tullia nihil materiae in viro neque5 ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum aversa6 Tarquinium eum mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod virum nacta muliebri cessaret audacia.
[7]
contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina ortum est. ea secretis viri alieni adsuefacta sermonibus nullis verborum contumeliis parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectius
viduam et illum caelibem futurum fuisse contendere,
quam cum inpari iungi, ut elanguescendum aliena
ignavia esset.
[8]
si sibi eum, quo digna esset, di
dedissent virum, domi se propediem visuram regnum
fuisse, quod apud patrem videat. celeriter adulescentem suae temeritatis implet.7
[9]
prope continuatis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis magis non prohibente Servio quam adprobante.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.