Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
57. Ardeam Rutuli habebant, gens ut in ea
regione atque in ea aetate divitiis praepollens. eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse
ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum,
tum praeda delenire popularium animos studebat,
[2?]
praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod
se in fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos
opere ab rege indignabantur.
[3]
temptata res est si
primo impetu capi Ardea posset. ubi id parum
[p. 198]
processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes.1
[4]
in his stativis, ut fit longo magis quam acri bello,
satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis
quam militibus;
[5]
regii quidem iuvenes interdum
otium conviviis comisationibusque inter se terebant.
forte potantibus his apud Sex.
[6]
Tarquinium, ubi et
Collatinus cenabat Tarquinius Egerii filius, incidit de
uxoribus mentio; suam quisque laudare miris modis.
[7]
inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus
esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum
ceteris praestet Lucretia sua. “quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum
sit quod necopinato2 viri adventu occurrerit oculis.” incaluerant vino;
[8]
“age sane!” omnes; citatis equis avolant Romam. quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent,
[9?]
pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus,
quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant
tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter
lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam
fuit.
[10]
adveniens vir Tarquiniique excepti benigne;
victor maritus comiter invitat regios iuvenes. ibi
[p. 200]
Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per vim3 stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat.
[11]
et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo
in castra redeunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.