Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. Numitor inter primum tumultum hostis invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset, postquam iuvenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes vidit,
extemplo advocato concilio scelera in se fratris,
originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti
essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem
ostendit.
[2]
iuvenes per mediam contionem agmine
ingressi cum avum regem salutassent, secuta ex omni
multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi efficit.
[p. 24]
[3]
ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in iis1 locis ubi expositi ubique educati erant urbis condendae. et supererat multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent
parvam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe quae
conderetur fore.
[4]
intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum
certamen, coortum a satis miti principio. quoniam
gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere
posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis
legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam
imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.