previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. obsidio erat nihilo minus, et frumenti cum summa caritate inopia, sedendoque expugnaturum se urbem spem Porsinna habebat, [2?] cum C. Mucius, adulescens nobilis, cui indignum videbatur populum [p. 256] Romanum servientem cum sub regibus esset nullo1 bello nec ab hostibus ullis obsessum esse, liberum [3?] eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri quorum saepe exercitus fuderit,—itaque magno audacique aliquo facinore eam indignitatem vindicandam ratus, primo sua sponte penetrare in hostium castra constituit; [4] dein metuens ne, si consulum iniussu et ignaris omnibus iret, forte deprehensus a custodibus Romanis retraheretur ut transfuga, fortuna tum urbis crimen adfirmante, senatum adit. [5] “transire Tiberim,” inquit, “patres, et intrare, si possim, castra hostium volo, non praedo nec populationum in vicem ultor: maius, si di iuvant, in animo est facinus.” adprobant patres. abdito intra vestem ferro proficiscitur. [6] ubi eo venit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit. [7] ibi cum stipendium militibus forte daretur, et scriba cum rege sedens pari fere ornatu multa ageret eumque milites2 volgo adirent, timens sciscitari uter Porsinna esset, ne ignorando regem semet ipse aperiret quis esset, quo temere traxit fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat. [8] vadentem inde, qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat viam, cum concursu ad clamorem facto conprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum [p. 258] quoque inter tantas fortunae minas metuendus magis3 quam metuens, “Romanus sum,” inquit, “civis; [9] C. Mucium vocant. hostis hostem occidere volui, nec ad mortem minus animi est quam fuit ad caedem: et facere et pati fortia Romanum est. [10] nec unus in te ego hos animos gessi; longus post me ordo est idem petentium decus. proinde in hoc discrimen, si iuvat, accingere, ut in singulas horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in vestibulo habeas regiae. [11] hoc tibi iuventus Romana indicimus bellum. nullam aciem, nullum proelium timueris; uni tibi et cum singulis res erit.” [12] cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, [13?] “en tibi,” inquit, “ut sentias quam vile corpus sit iis qui magnam gloriam vident,” dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit. quam cum velut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, [14?] “tu4 vero abi,” inquit, “in te magis quam in me hostilia ausus. iuberem macte virtute esse, si pro mea patria ista virtus staret; nunc iure belli liberum te intactum inviolatumque hinc dimitto.” [15] tunc Mucius quasi remunerans meritumquando [p. 260] quidem,” inquit, “est apud te virtuti honos, ut5 beneficio tuleris a me quod minis nequisti: trecenti coniuravimus principes iuventutis Romanae, ut in te hac via grassaremur. [16] mea prima sors fuit; ceteri, ut cuiusque6 ceciderit primi, quoad te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt.”

1 A.U.C. 246

2 eumque milites ald.: eumue milites R: eum nomilites D: eum nemilites L: eum milites ω.

3 A.U.C. 246

4 tu M ς: tum ως.

5 A.U.C. 246

6 ut cuiusque madvig: utcumque ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (75 total)
  • Commentary references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.9
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Mucius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lar
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scriba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuvenis
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, CONSTRUCTION OF CASES
    • Harper's, Focus
    • Harper's, Scaevŏla
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FOCUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
    • Smith's Bio, Mu'cia Gens
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (39):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: