previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. referentibus iam pedem ab ea parte Romanis M. Valerius Publicolae frater conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus, ut cuius familiae decus eiecti reges erant, [2?] eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit. [3] Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti. Valerium temere invectum in exsulum aciem ex transverso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis volnere equo retardato moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit. [4] dictator Postumius postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, [5?] suos perculsos cedere animadvertit, cohorti [p. 282] suae, quam delectam manum praesidii causa circa se1 habebat, dat signum ut quem suorum fugientem viderint pro hoste habeant. ita metu ancipiti versi a fuga Romani in hostem et restituta acies. [6] cohors dictatoris tum primum proelium iniit; integris corporibus animisque fessos adorti exsules caedunt. [7] ibi alia inter proceres coorta pugna. imperator Latinus ubi cohortem exsulum a dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit. [8] hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore quam paulo ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit, [9?] ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit. [10] tum ad equites dictator advolat obtestans ut fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant. dicto paruere: desiliunt ex equis, provolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt. [11] recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuventutis proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes vidit. tum [p. 284] demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies.2 equiti admoti equi ut persequi hostem posset; [12] secuta et pedestris acies. ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori vovisse fertur ac pronuntiasse militi praemia qui primus, qui secundus castra hostium intrasset; [13] tantusque ardor fuit ut eodem impetu quo fuderant hostem Romani castra caperent. hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.

1 A.U.C. 254-255

2 A.U.C. 254-255

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.61
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.64
  • Cross-references to this page (17):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: